- ARACYNTHUS
- ARACYNTHUSmons Acarnaniae. Plinio l. 4. c. 2. Boeotiae Stephano. Sed legendum Αἰτωλίας. Casaubon. Vibius Sequester Atticae tribuit, Servius Thebis, Eustath. in Dionys. Aetiliae; Sunt etiam qui Arcadiae montem faciunt, sed falso; nam in Vibio legendum Acarnanie non Arcadiae, ex nota Brodaei, l. 2. Miscellan. c. 8. Inde mire variatum ab interpretibus, in ecplicatione versus illius Virgilii Ecl. 2. v. 24.Amphion Dricaeus in Actaeo Aracyntho.Nam quî dici Aracynthus potest mons Actaeus, cum in Attica non sit? Vibii enim opinio cum nullo consonat veterum Geographorum. Ergo in tanta varietate Stephano adhaereamus et Servio, qui Boeotiae et Thebarum montem faciunt, hoc enim quadrat cum superioribus; nam ille, qui Dircaeus, i. e. Boeotius, aut Thebanus, canebat in monte Boeotiae, aut Thebarum. Sed quid de epitheto dicemus sumpto ab Attica? Placet duplex solutio, inquit de la Cerda, aut Fulvii, aut Germani. Lextor, quam velit, eligat. Ait prior, Actaeum hîc sumi pro παραθαλαςςίῳ, 1. e. litorali; sicut actam Virg. Aen. l. 5. posuit pro litore. Posterior accipit Actaeum pro saxoso et petricoso, more Graecorum, qui ἀκτὴν non solum vocant litoralem oram, sed τόπον πετρώδη. Nam et Homero Hymn. 6. v. 3. ἀκτὴ προβλὴς est promontorium, seu scopulus, et ἀκταὶ Ammonio sunt loca maris petricosa, sicut θῖνες arenosa. Oppianus Cyneget. 3.---- Ταύροιο νιφοβλήτους ὑπὲρ ἀκτάς.Demum hanc rem firmat Propettii auctoritas, qui Virgilium interpretans, l. 3. El. 14. v. 41.---- Victorque canebatPaeana Amphion rupe, Aracynthe, tuâ.Eius meminit Dionysius v. 431.Τοῦς δ᾿ ὑπὲρ ἐς νότον εἶσιν ὐπὸ σκοπιὴν Α᾿ρακύνθουΑ᾿νδρῶν Αἰτωλῶν πεδίον μέγα ---- ----Iuxta Pleuronem urbem fuit, reste Strabone l. 10. Nic. Lioydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.